- GETAE
- GETAEpop. in Scythia Europaea, quos Appian. de Bell. Illyr. p. 758. et 763. Dacos vocat. Strab. vero l. 7. p. 294. et 295. et 304. Getas a Dacis ita distinguit, ut Getae sint, qui ad pontum in Orientem vergunt: Daci vero, qui in oppositum latus spectant versus Germaniam, et ad Istri fontes, quos olim Davos vocatos nonnulli volunt, ex quo apud Athenienses Davorum, et Getarum servilia nomina. Aelius Spartian. scribit, Getas dictos fuisle, qui postea Gothi appellati sunt. De moribus eorum et barbarie sic inter alia plurima. Ovid. Trist. l. 5. El. 7. v. XI. et seqq.Mista fuit haec quamvis inter Graecosque GetasqueA male pacatis plus trahit ora Getis.Sarmaticae maior Geticaeque frequentia Gentis.Per Medias in Equis itque reditque vias.In quibus est nemo, qui non coryton et arcum,Telaque vipereo lurida felle gerat.Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago,Non coma, non ulla barba resecta manu.Idem de Ponto l. 3. El. 3. v. 31, 34, 40, et 103. l. 4. El. 6. v. 12, 61, 65, et 73. Ibid. El. 5. v. 28. Ibid. El. 9. v. 78. Ibid. El. x. v. 2. Ibid. El. 13. v. 18, 19, et 22. Ibid. El. XV. v. 40. Idem eos rigidos, crudos, duros, inhumanos, hirsutos, truces, feroces, diros, saevos, et feros vocat. Et uno versiculo haec omnia, Ovid. de Ponto. l. 2. El. 3. v. 2. et 32.Nulla Getis toto gens est truculentior orbe.Inde Geticus, ut plectrum Geticum pro Orpheo Stat. Sylv. 3.——— Et Getici cedat tibi gloria plectri,Et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.Item Getica Lyra. Idem l. 3. Sylv. 1. v. 17.——— Tyrione haec moenia plectro,An Getica venere lyra?Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.